monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 53, 1
Frater Ambrosius tua mihi munuscula perferens, detulit et suavissimas litteras, quae a principio amicitiarum, fidem iam probatae fidei et veteris amicitiae praeferebant. Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio; sed Dei timor et divinarum Scripturarum studia conciliant. Legimus in veteribus historiis, quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria transisse, ut eos quos ex libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pythagoras Memphiticos vates; sic Plato Aegyptum et Architam Tarentinum, eamque oram Italiae, quae quondam magna Graecia dicebatur, laboriosissime peragravit; ut qui Athenis magister erat et potens, cuiusque doctrinam Academiae gymnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, MALENS ALIENA verecunde discere, quam sua impudenter ingerere. Denique cum litteras quasi toto fugientes orbe persequitur, captus a piratis et venundatus, etiam tyranno crudelissimo (Dionysio Siciliae) paruit, captivus, vinctus, et servus; tamen quia Philosophus, maior emente se fuit. Ad T. Livium lacteo eloquentiae fonte manantem, de ultimis Hispaniae (a Gadibus,) Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus; et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa aetas inauditum omnibus saeculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi, aliud extra urbem quaererent. Apollonius (sive ille Magus, ut vulgus loquitur, sive Philosophus, ut Pythagorici tradunt) intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indiae regna penetravit: et ad extremum latissimo Physon amne (Gange) transmisso, pervenit ad Brachmanas; ut Hiarcam in throno sedentem aureo et de Tantali fonte potantem, inter paucos discipulos, de natura, de motibus, ac siderum cursu audiret docentem: inde per Elamitas, Babylonios, Chaldaeos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phoenices, Arabes, Palaestinos, reversus Alexandriam, perrexit Aethiopiam, ut Gymnosophistas, et Tamosissimam Solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir ubique quod disceret: et semper proficiens, semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Philostratus.